| ossa svper recvbans aut ad terrorem dictum est: aut | 8.297.1 |
| certe illud est quod etiam supra diximus, Cerberum esse | |
| terram, quae corpora sepulta consumit; nam inde Cerberus dictus | |
| est quasi κρεοβόρος. alii pueriliter volunt a Cerbero Amphiarai | |
| ossa consumi, qui hiatu terrae secundum Statium descendit ad in- | 5 |
| feros. semesa 'semensum' non dicimus, sicut nec 'ensum': nam | |
| 'esum' facit et 'comesum'. |