| non te rationis egentem litotes figura; nam minus | 8.299.1 |
| dixit et plus intellegimus: hoc enim dicit: prudentissimum te non | |
| circumvenit Lernaeus anguis, id est hydra, turba capitum. et est | |
| talis figura, qualis "munera nec sperno". {⁴³aliis amphi- | |
| bolia videtur. <nam> si ordinaveris 'non te Lernaeus turba capitum | 5 |
| circumstetit anguis', remanet 'rationis egentem', <si 'non te rationis | |
| egentem'> ordinaveris, remanet 'Lernaeus t. c. c. a.' et est: non eguisti | |
| ratione cum te Lernaeus anguis circumstetit capitum turba. praeter haec | |
| quae Herculem hoc loco poeta fecisse memoravit, alia facta Herculis | |
| haec sunt. superatus aper Erymanthius; post cerva; item Stymphalides | 10 |
| aves, quae alumnae Martis fuisse dicuntur, quae hoc periculum regio- | |
| nibus inrogabant, quod cum essent plurimae, volantes tantum plumarum | |
| de se emittebant, ut homines et animalia necarent, agros et semina | |
| omnia cooperirent. inde ovilia Elidensium regis, quae stercore anima- | |
| lium congesto pestilentiam tam suis quam vicinis regionibus creaverant, | 15 |
| inmisso Alpheo flumine purgavit et regionibus salubritate reddita, ipsum | |
| regem negata sibi mercede interemit. inde equos Diomedis Thracis, | |
| qui humanis carnibus vescebantur, abduxit. inde ad Hippolytae cin- | |
| gulum petendum perrexit eamque ablato cingulo superavit. ad Geryonem | |
| autem, sicut iam supra dictum est, navi aenea navigavit | 20 |
| tergo leonis velificans, ibique primum canem, Echidnae filium, peremit, | |
| deinde Eurytiona pastorem, Martis filium, novissime Geryonem, cuius | |
| abduxit armenta. item ad Hesperidas perrexit, et Antaeum, filium | |
| Terrae, victum luctatione necavit. inde in Aegypto Busiridem necavit, | |
| qui advenientes hospites immolare consueverat. post Prometheum, Iovis | 25 |
| imperio in Caucaso monte religatum, occisa sagittis aquila liberavit. | |
| Acheloum etiam fluvium, qui se propter Deianiram, Oenei filiam, cer- | |
| tando cum Hercule in formas varias commutabat, mutatum in taurum, | |
| avulso ab illo cornu, victoria cedere conpulit. post Lycum regem, qui, | |
| se apud inferos constituto, Megaram uxorem eius temptaverat, reversus | 30 |
| peremit: propter cuius necem Iuno ei insaniam misit, ut uxorem neca- | |
| ret ac filios. qui post, recepta sanitate, cum expiationem parricidii ab | |
| Apolline petisset nec ab eo responsa meruisset, ira concitus cortinam | |
| ipsam et tripodem Apollinis sustulit: ob quod iratus Iuppiter eum | |
| Omphalae servire praecepit. cuius finis humanitatis talis fuit. cum | 35 |
| Deianiram coniugem per fluvium, in quo Nessus Centaurus commean- | |
| tes transvehebat, etiam Hercules transvehere vellet, ausus est Nessus | |
| occulte Deianiram de stupro interpellare. quod cum Hercules agnovisset | |
| Nessum peremit. sed Nessus moriens Deianiram monuit, ut sanguinem | |
| suum exceptum servaret, et si quando advertisset Herculem altera fe- | 40 |
| mina delectari, sanguine ipso vestem inlitam marito daret, per quam | |
| vindicari posset. sed Deianira cum audisset maritum Iolen, Euryti | |
| Oechaliensis amare filiam, vestem tinctam Nessi sanguine Lichae servo | |
| dedit ad eum perferendam. qui cum Herculi in Oeta occurrisset, munus | |
| uxoris tradidit. quam cum ille Iovi sacrificaturus induisset, tanto cor- | 45 |
| poris ardore correptus est, ut non invento remedio pyram construi iube- | |
| ret donatisque Philoctetae sagittis peteret ab eo ut cremaretur. quo | |
| facto inter deos relatus est.}⁴³ |