| {⁴³primvs quasi et alius venerit e caelo; sed primus in Italiam | 8.319.1 |
| venit.}⁴³ ab aetherio venit satvrnvs olympo hoc dicit secundum | |
| poeticum morem; nam Saturnus rex fuit Cretae, quem Iuppiter filius | |
| bello pepulit. hic fugiens ab Iano {⁴³rege, qui urbem habuit, ubi nunc | |
| Ianiculum,}⁴³ est susceptus, qui regnabat in Italia. quem cum docuis- | 5 |
| set usum vinearum et falcis {⁴³et humaniorem victum}⁴³, in partem est | |
| admissus imperii et sibi oppidum fecit {⁴³sub clivo Capitolino, ubi nunc | |
| eius aedes videtur. qui}⁴³ postea suum repetivit imperium. {⁴³ex hoc et | |
| Saturnalia, ut essent memorialia vitae quam Saturnus docuerat: qua | |
| die simili et promiscuo victu utuntur servi et liberi. ideo autem in | 10 |
| aede ipsius Saturni aerarium, quod ibi potissimum pecunia servaretur, | |
| eo quod illi maxime credatur.}⁴³ |