| legesqve dedit atqui dixit "haud vinclo | 8.322.1 |
| nec legibus aequam"; sed intellegimus Saturnum dedisse leges, | |
| quibus adeo obtemperaverunt, ut iam ita per naturam sine legibus | |
| viverent. {⁴³hunc sane deum et leges recipere et legibus praeesse docet | |
| antiquitas; nam ideo et acceptae a populo leges in aerario claudebantur, | 5 |
| quoniam aerarium Saturno dicatum erat, ut hodieque aerarium Saturni | |
| dicitur.}⁴³ lativmqve vocari malvit bene 'maluit': nam et Satur- | |
| nia dicta est, ut "et nomen posuit Saturnia tellus". et | |
| Vergilius Latium vult dici, quod illic Saturnus latuit {⁴³fugiens Iovem}⁴³. | |
| {⁴³fabula nota est, quod Saturnus filios suos de Ope genitos voraverit, | 10 |
| cum audisset a filio se regno esse pellendum, et quod ei uxor nato Iove | |
| lapidem pro infante obtulerit devorandum.}⁴³ Varro autem Latium dici | |
| putat, quod latet Italia inter praecipitia Alpium et Apennini. {⁴³qui- | |
| dam ferunt a Latino dictum Latium, alii ipsum Latinum a Latio.}⁴³ |