legesqve dedit atqui dixit "haud vinclo 8.322.1
nec legibus aequam"; sed intellegimus Saturnum dedisse leges,
quibus adeo obtemperaverunt, ut iam ita per naturam sine legibus
viverent. {⁴³hunc sane deum et leges recipere et legibus praeesse docet
antiquitas; nam ideo et acceptae a populo leges in aerario claudebantur, 5
quoniam aerarium Saturno dicatum erat, ut hodieque aerarium Saturni
dicitur.}⁴³ lativmqve vocari malvit bene 'maluit': nam et Satur-
nia dicta est, ut "et nomen posuit Saturnia tellus". et
Vergilius Latium vult dici, quod illic Saturnus latuit {⁴³fugiens Iovem}⁴³.
{⁴³fabula nota est, quod Saturnus filios suos de Ope genitos voraverit, 10
cum audisset a filio se regno esse pellendum, et quod ei uxor nato Iove
lapidem pro infante obtulerit devorandum.}⁴³ Varro autem Latium dici
putat, quod latet Italia inter praecipitia Alpium et Apennini. {⁴³qui-
dam ferunt a Latino dictum Latium, alii ipsum Latinum a Latio.}⁴³