| fortvna omnipotens et inelvctabile fatvm secundum | 8.334.1 |
| stoicos locutus est, qui nasci et mori fatis dant, media omnia for- | |
| tunae: nam vitae humanae incerta sunt omnia. unde et miscuit, ut | |
| quasi plenum ostenderet dogma: nam nihil tam contrarium est fato | |
| quam casus; sed secundum stoicos dixit. {⁴³alii 'fortuna omnipotens' | 5 |
| propter fugam et exilium, 'ineluctabile fatum' idcirco, ut se sceleris et | |
| parricidii crimine purgaret.}⁴³ |