| sacri monstrat nemvs argileti 'sacri' execrabilis. sane | 8.345.1 |
| Argiletum, quasi argilletum, multi volunt a pingui terra; alii a fa- | |
| bula. nam Euander Argum quendam suscepit hospitio. qui cum | |
| de eius cogitaret interitu, ut ipse regnaret, Euandro hoc non sen- | |
| tiente socii intellexerunt et Argum necarunt: cui Euander et sepul- | 5 |
| chrum fecit et locum sacravit, non quod ille merebatur, sed hospi- | |
| talitatis causa. bene autem in hac re Euander inmoratur et docet | |
| causas, ne apud hospitem veniat in suspitionem. ergo Argiletum | |
| ab Argo illic sacrato et sepulto. {⁴³alii Argum occisum dicunt ab ipso | |
| Euandro, auxiliante sibi Hercule, quod is ex hospite factus esset ini- | 10 |
| micus. alii Danaen cum duobus filiis Argo et Argeo, quos de Phineo | |
| habuit, venisse in Italiam et locum ubi nunc Roma est tenuisse, ibique | |
| Argum Aboriginum insidiis interfectum loco nomen dedisse. alii Ar- | |
| giletanam portam appellari, quod eam Cassius Argillus sive fecerit sive | |
| refecerit: <vel> quod ibi Cassius Argillus bello Punico primo sit inter- | 15 |
| fectus ob turbulentam et seditiosam naturam. alii quod Argillus senator | |
| post Cannense proelium suaserit a Poenis pacem postulari, ideo in se- | |
| natu carptum domumque eius dirutam et locum Argiletum appellatum. | |
| quidam dicunt cum Capitolii, ubi nunc est, fundamenta iacerentur, | |
| caput humanum quod Oli diceretur, inventum: quo omine sollicitatos | 20 |
| conditores misisse ad Tusciam ad aruspicem illius temporis nominatum, | |
| qui iam indicaverat Argo filio suo, tributum fataliter esse, ut is locus | |
| orbi imperitaret, in quo illud caput esset inventum. obvii igitur Argo | |
| hi qui missi erant ubinam esset pater interrogaverunt. qui cognita | |
| causa itineris eorum, omne responsum patris prodidit monuitque ut | 25 |
| caverent, ne ab eo interrogatione deciperentur. sed cum legati ad eum | |
| pervenissent et de significatione inventi capitis quaererent, volens ille | |
| dominatum orbis patriae suae potius adscribere, interrogavit, anne hic, | |
| suum locum ostendens, invenissent. illis negantibus suspicatus proditum | |
| esse responsum, quaesivit an quemquam obvium habuissent. illis simpli- | 30 |
| citer confitentibus occurrisse sibi iuvenem, tunc aruspex conscenso equo | |
| secutus Argum occidit eo loco, ubi nunc Roma est, a cuius caede Ar- | |
| giletum. quamvis haec historia etiam de alio nomine saepe celebrata sit.}⁴³ |