| avrea nvnc 'nunc' ad utrumque pertinet, et ad 'aurea' | 8.348.1 |
| et ad 'Tarpeiam sedem': nam Tarpeia sedes dicta est a Tarpeia | |
| virgine. cum enim Romulus contra Sabinos bella tractaret et Tar- | |
| peio cuidam dedisset arcem tuendam, filia eius Tarpeia aquatum | |
| profecta in hostes incidit. quam cum hortarentur ad proditionem | 5 |
| {⁴³arcis}⁴³, illa pro praemio poposcit ornatum manuum sinistrarum, id | |
| est armillas. facta itaque arcis proditione hostes ingeniosa morte | |
| promissa solverunt: nam scuta, id est sinistrarum ornatum, super | |
| illam iacientes eam luce privarunt. quae illic sepulta Tarpeiae sedi | |
| nomen inposuit. | 10 |