arma rogo hic distinguendum, ut cui petat, non dicat, 8.383.1
sed relinquat intellegi, {⁴³ne foede apud maritum et amorem suum circa
Anchisen memoret et susceptum de adulterio filium}⁴³. genetrix nato.
te filia neri {⁴³hoc est, soles hoc praestare matribus. et dicit}⁴³ Theti-
dem, quae Achilli arma inpetravit. et bonis utitur comparationibus 5
dicendo 'filia Neri', cum ipsa Iovis sit filia, item 'uxor Tithonia',
cum sit ipsa Vulcani. 'Neri' autem pro 'Nerei': omnia enim quae
in 'eus' exeunt hodie apud maiores in 'es' exibant, ut 'Nereus
Neres, Tydeus Tydes', et genetivum in 'is' mittebant, 'Tydis Ne-
ris'. sed quia plerumque 's' {⁴³supra}⁴³ in latinitate detrahitur, rema- 10
nebat 'i'. hinc est 'filia Neri', "inmitis Achilli", item in
Sallustio "ad bellum Persi Macedonicum". sic Asper.