| {⁴³nec pater omnipotens notandum quod hic Iovem a fatis se- | 8.398.1 |
| parat, cum alibi iungat, ut "sic fata deum rex sortitur". | |
| sed hanc imminentium malorum dilationem Etrusci libri primo loco a | |
| Iove dicunt posse impetrari, post a fatis: unde et hic ait 'nec pater | |
| omnipotens, nec fata vetabant'.}⁴³ nec fata vetabant stare atqui | 5 |
| supra ait 'debita'. sed sciendum secundum aruspicinae libros et | |
| sacra Acheruntia, quae Tages conposuisse dicitur, fata decem annis | |
| quadam ratione differri: quod nunc dicit Vulcanus potuisse fieri. | |
| ergo non est contrarium; nam fata differuntur tantum, numquam | |
| penitus inmutantur: quod etiam Iuno dicit "atque inmota | 10 |
| manet fatis Lavinia coniunx; at trahere atque moras tan- | |
| tis licet addere rebus". |