| ignipotens Vulcanus, ut diximus, ignis est, et | 8.414.1 |
| dictus Vulcanus quasi Volicanus, quod per aerem volet; ignis enim | |
| e nubibus nascitur. unde etiam Homerus dicit eum de aere prae- | |
| cipitatum in terras, quod omne fulmen de aere cadit. quod quia | |
| crebro in Lemnum insulam iacitur, ideo in eam dicitur cecidisse | 5 |
| Vulcanus. claudus autem dicitur, quia per naturam numquam rectus | |
| est ignis. {⁴³nec tempore segnior illo bene comparationis similitudini | |
| duo reddidit, festinationem et industriam.}⁴³ |