hoc tvnc id est huc tum. et 'hoc' pro 'huc' posuit | 8.423.1 |
secundum antiquum morem: nam antea 'hoc' adverbium loci fuit, | |
quod nunc abolevit: nam crebro in antiquis lectionibus invenitur, | |
sicut in epistulis probat Verrius Flaccus exemplis auctoritate ratione, | |
dicens in adverbiis pro 'u' 'o' plerumque maiores ponere consuetos. | 5 |
et sic pro 'huc' 'hoc' veteres dicere solebant, sicut pro 'illuc' 'illo' | |
dicimus: unde etiam 'hoc' o longum esse apparet, sicut 'illo', cum | |
pro 'illuc' ponitur. |