toto genitor qvae plvrima caelo 'toto caelo', id est 8.427.1
ab omni parte caeli: nam dicunt physici de sedecim partibus caeli
iaci fulmina. 'quae' autem qualia, ut "hunc ego te,
Euryale, aspicio", id est talem. ergo hoc dicit: faciebant fulmen
in eorum similitudinem, quae Iuppiter iacit toto caelo, hoc est de 5
diversis partibus caeli, scilicet sedecim.