| tris imbris torti radios constricti et coacti in gran- | 8.429.1 |
| dinem: Statius "sicco quos asper hiatu praesolidat Boreas". | |
| et sciendum hoc eum velle ostendere, toto anno iaci fulmen: nam | |
| per has periphrasis tempora ostendit anni totius, quae et quattuor | |
| esse et ternos menses habere manifestum est: unde dicit 'tris imbris | 5 |
| torti radios', hoc est grandinis, quae abundat per hiemem; 'tris | |
| nubis aquosae', hoc est veris, quo tempore nimiae sunt pluviae, ut | |
| "et ruit imbriferum ver"; 'rutili tris ignis', hoc est aestatis; 'et | |
| alitis austri', id est autumni, quo ventorum crebra sunt flamina. | |
| et prudenter his omnibus naturam exprimit fulminis, quod necesse | 10 |
| est ut per nubes nascatur et ventos: {⁴³nam alibi ait "ful- | |
| minis adflavit ventis et contigit igni". et bene in materiam ful- | |
| minis vertit ea ex quibus fulmen nascitur, nubem imbrem ventum: nam | |
| ut physici volunt, cum nubes ventis vehementer agitatae sunt, sic inca- | |
| lescunt, ut accendantur. sane fulmen triplici praeditum potestate est: | 15 |
| est ostentatorium, peremptorium, praesagum. ostentatorium est quo ter- | |
| ror incutitur, ut 'fulgores nunc terrificos sonitumque metumque'. at | |
| cum dicit 'flammisque sequacibus iras' peremptorium docet. praesagi | |
| autem sic meminit "tertius ille hominum divumque inter- | |
| pres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et | 20 |
| linguae volucrum et praesagi fulminis ignes". non nulli vero | |
| manubias fulminis his numinibus, id est Iovi, Iunoni, Marti et Austro | |
| vento, adserunt attributas, quod hoc loco ostendunt. nam cum dicit | |
| 'tris imbris torti radios', Iovem significasse intellegitur; cum vero 'tris | |
| nubis aquosae', Iunonem intellegit; cum autem 'rutili tris ignis', Mar- | 25 |
| tem; et sic adiectum 'alitis Austri', scilicet venti. alii ideo ternorum | |
| radiorum volunt mentionem factam, quia fulmen trisulcum est: aut | |
| enim terebrat aut incendit aut †disclina. et 'imbris torti radios' pro 'tor- | |
| tos radios', 'torti' autem vehementis. et hoc verbo frequenter utitur | |
| quotiens vim aliquam vult exprimere, ut "torquet aquosam | 30 |
| hiemem" et "an te genitor, cum fulmina torques"}⁴³. |