| aegidaqve horriferam aegis proprie est munimentum | 8.435.1 |
| pectoris aereum, habens in medio Gorgonis caput: quod munimen- | |
| tum si in pectore numinis fuerit, aegis vocatur: si in pectore ho- | |
| minis, sicut in antiquis imperatorum statuis videmus, lorica dicitur. | |
| tvrbatae {⁴³vel concitatae et iratae: vel}⁴³ pro 'turbantis': nam timuit | 5 |
| homoeoteleuton, et fecit supinam significationem. alii ad fabulam | |
| referunt, quia dicitur in bello Gigantum arma perdidisse turbata, | |
| ut quasi ipsa nunc reparet: cuius dicti nullus auctor invenitur | |
| idoneus. |