| vrbis agyllinae sedes quae nunc Caere dicitur. | 8.479.1 |
| lydia qvondam gens 'quondam insedit', non 'quondam bello prae- | |
| clara': nam etiam tunc florebat. sane etiam supra dixi- | |
| mus, Maeoniam provinciam esse. cuius dum brevitas duos fratres, | |
| Lydum et Tyrrhenum, ferre non posset, ex sorte Tyrrhenus cum | 5 |
| ingenti multitudine profectus {⁴³est et}⁴³ partem Italiae tenuit et Tyrrhe- | |
| niam nominavit. hi diu piraticam exercuerunt, ut etiam Cicero in | |
| Hortensio docet, cum captivos novis poenis adfligerent, occisorum | |
| eos religantes cadaveribus. quod Vergilius dat Mezentio, sciens | |
| lectum esse de gente Tyrrhenorum. sane illo tempore Tyrrheni | 10 |
| dicti sunt, post Tusci ἀπὸ τοῦ θύειν. Lydi autem a Lydo, regis | |
| fratre, qui in provincia remanserat. {⁴³et 'Lydia' provincia positivum, | |
| 'Lydia' gens derivativum pro 'Lydica'. sane hanc Agyllam quidam a | |
| Pelasgo conditam dicunt, alii a Telegono, alii a Tyrrheno, Telephi | |
| filio. 'insedit' autem secundum Sallustium "montem sacrum atque | 15 |
| Aventinum insedit".}⁴³ |