| inproviso nullum enim indicium praecesserat nubium. | 8.524.1 |
| {⁴³vibratvs proprium telorum ad fulgorem transtulit.}⁴³ fvlgor {⁴³id est}⁴³ | |
| fulgetra. {⁴³et tria genera fulgoris esse dicuntur: unum consiliarium, | |
| ubi quid cogitantibus nobis accidit, quod vetat aut hortatur; alterum | |
| auctoritatis, quod evenit re gesta, quod probet; tertium statum est, ubi | 5 |
| nec novi quicquam gessimus nec cogitamus, sed quietis nostris rebus | |
| fruimur. sed duo haec, quae sequuntur, ad locum hunc non pertinent. | |
| primum sane apte videtur adiungi, ubi quid cogitantibus nobis accidit, | |
| quod vetat aut hortatur, quod consiliarium dicitur: nam et hic modo | |
| Aeneas de brevitate auxilii cogitat, quia ait 'multaque dura suo tristi | 10 |
| cum corde putabant' et sic fulgur factum est, quod eum hortetur, ne | |
| de bellicis subsidiis desperet.}⁴³ |