| qvi sese in bella seqvantvr in expeditionem et belli- | 8.547.1 |
| cam praeparationem: nam, ut supra diximus, 'bellum' est tempus | |
| omne quo vel praeparatur aliquid pugnae necessarium, vel quo | |
| pugna geritur, 'proelium' autem dicitur conflictus ipse bellorum: | |
| unde modo bene dixit 'qui sese in bella sequantur', non 'in proe- | 5 |
| lium'; nam ad auxilia petenda vadit, non ad pugnam. quamquam | |
| etiam si {⁴³sic}⁴³ diceret 'qui se in proelium sequantur', non valde ab | |
| re esse videbatur: hi enim equites, cum a Tarchone accepisset | |
| Aeneas auxilia, cum aliis Etruscis equitibus per terram missi, ob- | |
| vios statim habuere bellantes, et quasi iam hinc recte pergere vi- | 10 |
| dentur in proelium: unde etiam a Cymodocea naviganti Aeneae | |
| dicitur "iam loca iussa tenent forti permixtus | |
| Etrusco Arcas eques". |