| exortem aeneae per id quod non est factum, quod | 8.552.1 |
| factum est indicatur. per 'exortem' autem optimum et praecipuum | |
| significat. {⁴³'exortem' autem, ut 'exlegem'. et multi hoc loco reprehen- | |
| dunt Vergilium, quod, cum Aeneam ubique pontificem ostendat, et | |
| pontificibus non liceat equo vehi, sed curru, sicut et in septimo | 5 |
| a Latino ei currum missum dicit, cur hic equo eum usum faciat, dicens | |
| 'ducunt exortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum prae- | |
| fulgens unguibus aureis' item 'iamque adeo exierat portis equi- | |
| tatus apertis Aeneas inter primos'. cuius rei haec redditur ratio: | |
| Aeneam non tantum pontificii iuris, sed omnium sacrorum et peritum | 10 |
| et primum fuisse, Vergilium autem inventa occasione ritum Romanarum | |
| caerimoniarum exponere. etenim veteri sacrorum ritu neque Martialis | |
| neque Quirinalis flamen omnibus caerimoniis tenebatur, quibus flamen | |
| Dialis: neque diurnis sacrificiis destinabantur, et abesse eis a finibus | |
| Italiae licebat, neque semper praetextam, neque apicem nisi tempore | 15 |
| sacrificii gestare soliti erant. ergo si ire eis in provinciam licebat, et | |
| equo sine religione vehi licuit: quod hic ostendit, velut in provinciam | |
| misso Aeneae equum datum: nam Euander hoc ait 'sed tibi ego | |
| ingentes populos opulentaque regnis iungere castra paro', deinde infra | |
| de potestate obtinendae provinciae subtexuit 'ipse oratores ad me regni- | 20 |
| que coronam cum sceptro misit', et excusatione interposita hortatur | |
| Aeneam, ut Etruscis, regem et ducem desiderantibus, praesit: ait enim | |
| 'tu, cuius et annis et generi fatum indulget, ingredere'. ergo et | |
| equo merito uti potuit, si ei ire in provinciam fas erat. sciendum | |
| tamen poetam contentum esse universum ius pontificale, dum aliud | 25 |
| narrat, attingere.}⁴³ |