| tvm foribvs divae instans praecipue foribus. et hoc | 1.505.1 |
| loco distinguendum est; magno enim studio et labore templorum | |
| fores fiebant, quas quibusdam insignibant historiis, ut "in foribus | |
| letum Androgei", item "in foribus pugnam ex auro solidoque | |
| elephanto". quamvis quidam iungant 'tum foribus divae media | 5 |
| testudine templi', ut unum intellegas tectum templi et pronai: | |
| quod si est, sub medio tecto sunt fores. sed prima melior expositio | |
| est. testvdine camera incurva, {⁴³id est fornicata,}⁴³ quae secundum | |
| eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro | |
| caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum. {⁴³quidam tradunt | 10 |
| apud veteres omnia templa in modum testudinis facta, at vero sequenti | |
| aetate divinis simulacris positis, nihilominus in templis factas esse | |
| testudines, quod Varro ait, ut separatum esset, ubi metus esset, ubi | |
| religio administraretur. bene ergo, cum de templo loqueretur, addidit | |
| ei testudinem. idem Varro de lingua Latina ad Ciceronem "in aedi- | 15 |
| bus locus patulus relinquebatur sub divo, qui si non erat | |
| relictus et contectus erat, appellabatur testudo". Cicero in | |
| Bruto "commentatum in <quadam testudine cum servis littera- | |
| tis fuisse>". quidam testudinem locum in parte atrii volunt adversum | |
| venientibus. alii hunc ordinem volunt 'tum foribus divae templi resedit, | 20 |
| media scutorum testudine', quia saepta armis erat. hoc sane genus | |
| fabricae ab animalis similitudine quae testudo vocatur captum est: | |
| de qua fabula talis est. virgo quaedam nomine Chelone, linguae | |
| inpatientis fuit. verum cum Iuppiter Iunonem sibi nuptiis iungeret, | |
| praecepit Mercurio, ut omnes deos et homines atque omnia animalia | 25 |
| ad nuptias convocaret. sed omnibus quos Mercurius monuerat con- | |
| venientibus, sola Chelone, irridens et derogans nuptiis, nectens moras | |
| adesse contempsit. quam cum Mercurius non venisse notavisset, denuo | |
| descendit ad terras et aedes Chelones supra fluvium positas praecipi- | |
| tavit in fluvium ipsamque Chelonen in animal sui nominis vertit, | 30 |
| quam nos Latine testudinem dicimus, fecitque, ut pro poena dorso | |
| tectum, velut domum suam prona portaret: unde incurvatis aedificiis | |
| hoc nomen inpositum est.}⁴³ |