| cvi tres animas per transitum ostendit illam Platonis | 8.564.1 |
| et Aristotelis contentionem, qui dubitant, utrum quattuor, an tres | |
| animae sint in homine, φυσικὴ αἰσθητικὴ νοητικὴ, remota κινητική. | |
| hoc autem loco per 'tres animas' magnum et perfectum indicat | |
| virum; nam quantum ad fabulam pertinet, tres animas propter | 5 |
| tria habuit corpora. attendendum sane, hoc sibi Euandrum vindi- | |
| care quod fuit in Hercule; nam ut ille Geryonem extinxit, ita hic | |
| Erylum occidit. inde est quod paulo post dicit 'neque finitimo | |
| Mezentius umquam huic capiti insultans'. Herculis enim mos fuit, | |
| ut etiam non rogatus laborantibus subveniret. tunc enim, sicut et | 10 |
| Varro dicit, omnes qui fecerant fortiter, Hercules vocabantur: licet | |
| eos primo XLIII. enumeraverit. hinc est quod legimus Herculem | |
| Tirynthium, Argivum, Thebanum, Libym. feronia mater nympha | |
| Campaniae, quam etiam supra diximus. haec etiam | |
| libertorum dea est, in cuius templo raso capite pilleum accipiebant. | 15 |
| cuius rei etiam Plautus in Amphitryone facit mentionem | |
| "quod utinam ille faxit Iuppiter, ut raso capite portem | |
| pilleum". {⁴³in huius templo Tarracinae sedile lapideum fuit, in quo | |
| hic versus incisus erat "bene meriti servi sedeant, surgant liberi". | |
| quam Varro Libertatem deam dicit, Feroniam quasi Fidoniam.}⁴³ | 20 |