at vos o svperi iam hinc quasi pater loquitur. divisa 8.572.1
enim est haec adlocutio, et ultima pars eius habet parentis adfectum,
quod et ipse ostendit dicens 'et patrias audite preces'; prima vero
viri fortis est, ut 'qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub
ipsa stravi'. 5