prope caeritis amnem Agylla civitas est Tusciae, a 8.597.1
conditore {⁴³Agella}⁴³ appellata, cui ex inscitia Romana aliud est inditum
nomen. nam cum Romani euntes per Tusciam interrogarent Agyl-
linos quae diceretur civitas, illi, utpote Graeci, quid audirent igno-
rantes et optimum ducentes si prius eos salutarent, dixerunt χαῖρε: 5
quam salutationem Romani nomen civitatis esse putaverunt, et de-
tracta aspiratione eam Caere nominarunt, ut dicit Hyginus in ur-
bibus Italicis. 'amnis' autem {⁴³aut tacuit nomen, aut, ut quidam volunt,}⁴³
Minio dicitur, ut "qui Caerete domo qui sunt Minio-
nis in arvis". {⁴³alii Caere montem putabant, ab hoc oppidum dictum.}⁴³ 10