| non enarrabile textvm bene 'non enarrabile': cum | 8.625.1 |
| enim in clipeo omnem Romanam historiam velit esse descriptam | |
| dicendo 'illic genus omne futurae stirpis a Ascanio pugnataque | |
| in ordine bella', carptim tamen pauca commemorat, sicut in primo | |
| ait "videt Iliacas ex ordine pugnas", nec tamen universa | 5 |
| descripsit. {⁴³sane interest inter hunc et Homeri clipeum: illic enim sin- | |
| gula dum fiunt narrantur, hic vero pro perfecto opere noscuntur: nam | |
| et hic arma prius accipit Aeneas quam spectaret, ibi postquam omnia | |
| narrata sunt, sic a Thetide deferuntur ad Achillem. oportune ergo | |
| fecit Vergilius, quia non videtur simul et narrationis celeritas potuisse | 10 |
| conecti et opus tam velociter expediri, ut ad verbum posset occurrere.}⁴³ |