| in svmmo cvstos tarpeiae manlivs arcis in summa | 8.652.1 |
| clipei parte; {⁴³nam postea ait 'in medio classes aeratas'}⁴³. et bona | |
| ratione utitur in pictura apta unicuique rei loca distribuens. ideo | |
| enim in summa clipei parte dicit factum esse Capitolium, quia hoc | |
| arcem urbis esse manifestum est. {⁴³haec}⁴³ historia {⁴³autem}⁴³ talis est: | 5 |
| Brenno duce Senones Galli venerunt ad urbem et circa Alliam flu- | |
| vium occurrentem sibi deleverunt exercitum omnem populi Romani. | |
| aliaque die cum vellent ingredi civitatem, primo cunctati sunt | |
| timentes insidias, quia et patentes portas et nullum in muris vide- | |
| bant. postea paulatim ingressi cuncta vastarunt octo integris men- | 10 |
| sibus, adeo ut quae incendere non poterant, militari manu diruerent, | |
| solo remanente Capitolio, ad quod cum utensilibus reliqui confuge- | |
| rant cives: qui tamen a Gallis obsidebantur etiam id penetrare | |
| cupientibus, quos alii per dumeta et saxa aspera, alii per cuniculos | |
| dicunt conatos ascendere. tunc Manlius, custos Capitolii, Gallos | 15 |
| detrusit ex arce, clangore anseris excitatus, quem privatus quidam | |
| dono Iunoni dederat: namque secundum Plinium nullum animal ita | |
| odorem hominis sentit. {⁴³qua causa postea eo die quo hoc factum est, | |
| canes qui tunc dormientes non senserant, cruci suffigebantur, anseres | |
| auro et purpura exornati in lecticis gestabantur. sane hic Manlius | 20 |
| post defensum Capitolium pro praemio singulis libris farris ob virtutem | |
| a populo donatus est. in tantam autem cibi penuriam redacti erant in | |
| obsidione, ut coriis madefactis et postea frictis vescerentur: cuius rei | |
| argumentum est quod hodieque ara in Capitolio est Iovis Tutoris, in | |
| qua liberati obsidione coria et sola vetera concremaverunt. hic tamen | 25 |
| Manlius, postmodum adductus in suspitionem regni appetiti vel inimi- | |
| corum oppressus factione, a populo damnatus est.}⁴³ |