| pilentis matres in mollibvs pilenta sunt vehicula, sicut | 8.666.1 |
| nunc basternas videmus. erant autem tunc veneti coloris, non ut | |
| nunc {⁴³sunt}⁴³, russati, quibus nisi castae non utebantur. 'mollibus' | |
| autem pensilibus, {⁴³ut "molle feretrum" et "oscilla mollia"}⁴³: | |
| ut contra 'plumas pensiles' dicimus et molles significamus. {⁴³aut | 5 |
| 'mollibus' molliter stratis: quidam pilenta †laeta occisia sed vulgo | |
| dicta tradunt.}⁴³ hinc procvl bene longe a templis inferos facit. | |
| {⁴³et bene Tartareas sedes, ut nihil praetermissum videretur.}⁴³ |