imago avrea non est contrarium quod et caerulam et 8.672.1
auream et argenteam maris esse dicit imaginem, quam scimus pro
ventorum qualitate mutari et colores varios reddere: quod expressum
in scuto fuisse significat. {⁴³ibat autem quidam pro 'erat' accipiunt,
ut "ast ego quae divum incedo regina". sane ubique pro- 5
positum est poetae Augusti gloriam praedicare; itaque maiorem partem
operis in hoc clipeo Augusto adsignat.}⁴³ caervla id est maria.
flvctv cano omnis enim spuma alba est.