| patrio vocat agmina sistro Cleopatra sibi tantum ad- | 8.696.1 |
| sumpserat, ut se Isin vellet videri. Isis autem est genius Aegypti, | |
| qui per sistri motum, quod gerit in dextra, Nili accessus recessus- | |
| que significat: per situlam, quam sinistra {⁴³manu}⁴³ retinet, ostendit | |
| fluentiam omnium lacunarum. Isis autem lingua Aegyptiorum est | 5 |
| terra, quam Isin volunt esse. {⁴³hanc Isim et alios deos ideo Aegyptii | |
| colunt, quia deos reges habuisse dicuntur; ergo in obprobrium Alexan- | |
| drini exercitus pro classico sistrum posuit. quod autem ait 'vocat | |
| agmina', hoc est quod superius dictum est et Augustus in com- | |
| memoratione vitae suae refert, "Antonium iussisse ut legiones suae | 10 |
| apud Cleopatram excubarent eiusque nutu et iussu parerent". | |
| bene ergo 'vocat agmina' quae signum dabat.}⁴³ |