| vocantem caervlevm in gremivm hoc de historia est; | 8.713.1 |
| nam legitur Cleopatram praesagio mortis futurae oblitam esse re- | |
| cessus Aegypti petere, in quibus facile poterat bella reparare. de | |
| qua re se moriens dicitur increpasse. {⁴³bene ergo poeta adicit hortatum | |
| fuisse Nilum ut interitus fugeret, ideo 'tota veste vocantem caeruleum | 5 |
| in gremium'.}⁴³ latebrosaqve flvmina quia Nili origo nescitur, | |
| licet Plinius dicat haud longe ab Aethiopia Maurorum, | |
| post maiorem Atlantem, lacum esse, ex quo {⁴³Nilus}⁴³ erumpit. quod | |
| videtur esse veri simile ex beluarum similitudine. |