| o regina secundum artem rhetoricam id ei dat quod | 1.522.1 |
| vult inpetrare. nam eam per laudem benivolam reddidit. {⁴³quae | |
| benivolentia in principiis controversiarum secundum praecepta rhetorica | |
| quattuor modis conciliatur: a iudicum persona, a nostra, ab adversa- | |
| riorum, a re ipsa. quod hic invenitur: a iudicum persona 'o regina | 5 |
| novam c. c. I. u.', a sua persona 'Troes te miseri' et cetera, ab ad- | |
| versariorum 'quod genus hoc hominum', a re ipsa 'hospitio prohibemur | |
| harenae'. post praeparatam igitur benivolentiam et ex sua persona | |
| miseratione commota adhibet preces 'prohibe infandos a navibus i. p. p. | |
| g. e. p. r. a.' an possint? 'non ea vis animo n. t. s. v.' quo ergo ibatis? | 10 |
| 'est locus Hesperiam G. c. d.' et cur huc venistis? 'cum subito adsurgens | |
| f. n. O.' ne autem possint timeri, ait 'pauci vestris adnavimus oris'. | |
| an gratiam referant? 'officio nec te certasse priorem paeniteat'. quod | |
| autem Aeneam laudat, occulte etiam terrorem incutit dicendo 'nec bello | |
| maior et armis'. dicit etiam esse qui vindicent, si fiat iniuria 'sunt | 15 |
| et Siculis regionibus u. a. q. T. q. a. s. c. A.' an recessuri sint? 'quas- | |
| satam ventis liceat subd. c.' et subiunxit, etiamsi regem amisimus et | |
| Italiam non petimus, tamen ad Siciliam necessario discedemus 'si da- | |
| tur Italiam s. e. reliqua. sin absumpta salus e. t. p. o. T. p. h. L. n. | |
| s. i. r. I. at freta Sicaniae saltem'. novam vrbem iuxta Poenorum | 20 |
| opinionem dixit, qui novam civitatem Carthaginem dicunt.}⁴³ |