| SERVII GRAMMATICI | |
| IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM | |
| COMMENTARIVS. | |
| atqve ea diversa penitvs dvm p. g. in hoc libro mutatio | 9.1.1 |
| est rerum omnium: nam et personae et loca alia sunt et aliud nego- | |
| tium incipitur; ab Aenea enim transit ad Turnum, a Tuscia ad | |
| Ardeam, a petitione auxiliorum ad bellum. quem transitum quidam | |
| culpant, nescientes Vergilium prudenter iunxisse superioribus nego- | 5 |
| tiis sequentia per illam particulam 'atque ea d. p. dum parte gerun- | |
| tur', scilicet dum offeruntur arma, dum dantur auxilia. {⁴³'dum' enim | |
| cum sit coniunctio, hic tamen adverbii vim obtinet: Terentius "mea | |
| nihil refert, dum patiar modo".}⁴³ sane formatus est iste liber ad | |
| illud Homeri, ubi dicit per noctem egressos esse Diomeden et Vlixen, | 10 |
| cum capto Dolone castra penetrarunt: nam partem maximam et | |
| oeconomiae et negotiorum exinde habet. diversa penitvs valde | |
| diversa, id est longius remota, {⁴³vel apud Pallanteum vel in Etruria}⁴³: | |
| unde paulo post dicit 'nec satis, extremas Corythi penetravit | |
| ad urbes Lydorumque manum'. | 15 |