| parentis pilvmni Pilumnus et Pitumnus fratres fuerunt dii. | 9.4.1 |
| horum Pitumnus usum stercorandorum invenit agrorum—unde et | |
| Sterculinius dictus est—Pilumnus vero pinsendi frumenti: unde | |
| et a pistoribus deus colitur. ab ipso et pilum dictum est. {⁴³quidam | |
| Pilumnum et Pitumnum Castorem et Pollucem accipiunt: non nulli | 5 |
| laudum deos: Varro coniugales deos suspicatur.}⁴³ sacrata valle | |
| ideo 'sacrata', quia, ut diximus, numquam est lucus sine | |
| religione. sedebat ut Asper dicit 'erat', quae clausula antiqua | |
| est et de usu remota. secundum Plautum {⁴³autem}⁴³ 'sedere' est con- | |
| silium capere, qui inducit {⁴³in Mostellaria}⁴³ servum dicentem | 10 |
| "sine iuxta aram sedeam, et dabo meliora consilia". sed se- | |
| cundum augures 'sedere' est augurium captare; namque post designa- | |
| tas caeli partes a sedentibus captantur auguria: quod et supra ipse | |
| ostendit latenter, inducens Picum solum sedentem, ut | |
| "parvaque sedebat succinctus trabea", quod est augurum, cum | 15 |
| alios stantes induxerit. ergo 'sedebat' aut erat aut consilia capiebat | |
| aut augurabatur. {⁴³unde et hic lucus vice aedis sacratae accipi debet: | |
| quod plenius illo loco dictum est "hoc illis curia templum". | |
| aut quia in locis sacris sedentes <qui> consilia habituri erant, curiam | |
| in templo haberent: quod Numa cum sciret, Vestae aediculam, non | 20 |
| templum statuit, ne ibi senatus haberi posset et ipsa necessitate vir | |
| introiret locum. nam et ipsa consilia a sedendo quasi considia dicta | |
| sunt; sedentium enim animi tranquilliores fiunt.}⁴³ |