| discedere caelvm chasma dicit factum, id est subitam | 9.20.1 |
| aeris disruptionem et quendam recessum: per quod vult videri chasma | |
| Irim se recepisse. medivm autem bene dixit; nam est et summum, | |
| unde est "sic vertice caeli constitit". nubes autem in | |
| medio sunt, ubi omnia {⁴³ista}⁴³ sunt signa quae dicit, id est Iris, sere- | 5 |
| nitas, chasma: nam si in summo fierent, nullus videre potuisset. | |
| humani enim oculi altiorem et nimium splendorem ferre non possunt. | |
| sane chasma est, ita enim Plinius vocat, disruptio et quidam caeli | |
| recessus. {⁴³in auguralibus libris inter ostenta etiam caelum discessisse | |
| dicitur. et quidam hic 'caelum' pro aere accipiunt, ut Lucretius | 10 |
| "in hoc caelo qui dicitur aer".}⁴³ |