| oneravitqve aethera votis iterum atque iterum, {⁴³aut | 9.24.1 |
| alia atque alia}⁴³ est vota pollicitus. locus autem iste dictus est secun- | |
| dum augurum morem, apud quos fuerat consuetudo, ut si post | |
| acceptum augurium ad aquam venissent, inclinati {⁴³aquas}⁴³ haurirent | |
| exinde {⁴³et}⁴³ manibus et fusis precibus vota promitterent, ut visum | 5 |
| perseveraret augurium, quod aquae intercessu disrumpitur: unde | |
| etiam in duodecimo visum augurium non procedit neque sortitur | |
| exitum firmum, quia cycnus, dimissus ab aquila, in fluvium cecidit, | |
| ut "praedamque ex unguibus ales proiecit fluvio". | |
| hinc videtur etiam Turnus minime potuisse liberari. | 10 |