| altvs per tacitvm ganges fluvius Indiae est, qui secun- | 9.30.1 |
| dum Senecam in situ Indiae novem alveis fluit, secundum Melonem | |
| septem: qui tamen et ipse commemorat non nullos dicere, quod tri- | |
| bus alveis fluat. Vergilius tamen, Nilo eum iungens, septem alveos | |
| habere significat. hanc varietatem Donatus fugiens longum hyper- | 5 |
| baton facit, dicens 'ceu surgens septem amnibus Nilus aut Ganges'. | |
| altvs per tacitvm sane bene addidit 'per tacitum altus', hoc | |
| est per profundam altitudinem; nam licet crescat, intra ripas tamen | |
| est, nec, {⁴³ut Nilus,}⁴³ superfunditur campis; unde Asper distinxit 'altus | |
| per tacitum'. {⁴³et bene agmen exercitus flumini conparavit, quia et | 10 |
| fluviorum agmina ipse dicit "leni fluit agmine Thybris".}⁴³ | |
| pingvi flvmine nilvs Nilus dictus est quasi νέαν ἰλύν, hoc | |
| est novum limum trahens: quod volens exprimere dixit 'pingui flu- | |
| mine', id est fluore, quae res fecundam efficit terram: quod et ipse | |
| in georgicis ostendit dicens "liquuntur montibus amnes | 15 |
| felicemque trahunt limum" item "et viridem Aegyptum nigra | |
| fecundat harena". |