parce pio generi quotiens invidiosae sunt praesentes 1.526.1
personae, rhetoricum est ad alias confugere, ut hoc loco confugit
ad genus. et propivs vicinius scilicet, ut tamquam victi acci-
piantur, non tales {⁴³omnes credantur,}⁴³ qualis Paris fuit in Spartae
expugnatione raptuque Helenae. nam historiae hoc habet veritas, 5
non voluntate Helenam secutam, sed expugnata raptam civitate,
unde et recipi meruit a marito. tangit autem hoc latenter Vergi-
lius illo loco "me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter".
{⁴³ergo bene non nos, sed res nostras dixit.}⁴³