nocte svper media ultra mediam noctem, id est {⁴³plus 9.60.1
quam media, vel}⁴³ maiore eius parte. et est bona elocutio, facta per
syllepsin, ut si dicas 'legi nocte super media', id est ultra mediam
noctem; nulla enim syllepsis est, quae non et casum mutet, et
egeat subauditione, ut "hanc ego nunc ignaram huius 5
quodcumque pericli".