et qva via clavsos 'qua' adverbium loci est, non pro- 9.66.1
nomen: nam non stat versus, si 'via' septimus sit, non nominativus.
ergo 'qua via' per quam partem via vallo Troianos excutiat. legitur
tamen 'et quae via', et est sensus absolutior.