| prisca fides facto sed fama perennis omnis antiquitas | 9.78.1 |
| difficile pura et incorrupta manat in posteros. hoc enim dicit: | |
| factum hoc licet priscum sit, id est antiquum, tamen fama eius non | |
| est oblitterata temporis vetustate. {⁴³alii sic intellegunt: fabulosum est | |
| quidem, sed fides eius rei penes priscos est: eius enim rei, cuius aucto- | 5 |
| rem facere noluit, sic ordinem protulit. alii: iam quidem evanuit fides, | |
| hoc est nemo credit factum, adhuc tamen fama vivit et dicitur. 'prisca' | |
| autem 'fides' ἀξιοπιστία, quasi non sit facta historia.}⁴³ |