| est locvs conparatione orbis totius Italia locus est; nam | 1.530.1 |
| provincia locus non potest dici. minus est autem 'quam' {⁴³vel 'quem | |
| locum',}⁴³ ut "urbs antiqua fuit". {⁴³aut ideo 'locus', ut ostendat parvo | |
| posse esse contentos.}⁴³ hesperiam Hesperiae duae sunt, una quae | |
| Hispania dicitur, altera quae est in Italia. quae hac ratione discer- | 5 |
| nuntur: aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam, aut | |
| addis 'ultimam' et significas Hispaniam, quae in occidentis est fine, | |
| ut Horatius "qui nunc Hesperia sospes ab ultima". et haec est | |
| vera Hesperia, ab Hespero dicta, id est stella occidentali. ceterum | |
| Italia Hesperia dicitur a fratre Atlantis, qui pulsus a germano Ita- | 10 |
| liam tenuit eique nomen pristinae regionis inposuit, ut Hyginus | |
| docet. {⁴³grai cognomine dicvnt bene 'Grai', ut et ipsa cognoscat, sicut | |
| in octavo "Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus".}⁴³ |