| ipsa devm fertvr genetrix figmentum hoc licet poeti- | 9.81.1 |
| cum sit, tamen quia exemplo caret, notatur a criticis: unde longo | |
| prooemio excusatur. nam ideo et prisca ratione religionis et Iovis | |
| beneficio dicit esse perfectum, ut naves mutarentur in nymphas, | |
| quo vel aliqua ex parte possit esse verisimile. {⁴³sane quidam 'fertur' | 5 |
| reprehendunt, quod dicendo auctoritatem rei detraxerit. alii laudant, | |
| quod dicendo 'fertur' incredibili rei auctoritatem dare noluerit.}⁴³ | |
| berecyntia mater deum a monte Phrygiae Berecynto, cuius ultima | |
| syllaba caret aspiratione, quam addimus quotiens montem Deli | |
| Cynthum dicimus. est autem tenuis ista discretio, quibus nominibus | 10 |
| subtrahi debet aspiratio: nam ecce Ripaei, montes Arcadiae, non | |
| scribuntur cum aspiratione: quam addimus cum Riphaeos, montes | |
| Scythiae, significamus. |