| domito te poscit olympo videtur hoc dicere: praesta ei, | 9.83.1 |
| cuius beneficio servatus ad Olympi regna venisti. Saturnus enim | |
| cum omnes consumeret filios, Iovem solum esse non potuit, celatum | |
| matris auxilio. 'domito' ergo 'Olympo' in tuas scilicet leges per | |
| beneficium meum mundo redacto. {⁴³sane haec narratio tertii libri erat, | 5 |
| sed dilata est, ut hic oportunius redderetur, aut ne bis idem diceretur: | |
| potest ergo aut κατὰ τὸ σιωπώμενον videri, aut hysteroproteron.}⁴³ |