| in arce fvit svmma hoc est apud Gargara, quae dicta | 9.85.1 |
| sunt quasi cara caros, id est caput capitis, altitudinis altitudo: cara | |
| est enim κεφαλή. Gargara autem sunt montis Idae cacumina, propter | |
| quod dixit 'in arce summa'. {⁴³sane et hic locum sacratum ostendit. | |
| et 'pinea silva lucus fuit' tale schema est ut "nec tamen interea | 5 |
| raucae, tua cura, palumbes" feminino plurali femininum singulare | |
| iungitur, item neutrum singulare, ut "ite meae, quondam felix pecus, | |
| ite capellae", aut duobus femininis pluralibus masculinum singulare, | |
| ut "Iraeque Insidiaeque, dei comitatus". qvo sacra | |
| ferebant non addit qui, sed intellegimus Phrygas: item "cen- | 10 |
| tum urbes habitant magnas", id est Cretes. et bene arbores con- | |
| secravit quibus inmortalitatem petitura est.}⁴³ |