| italiam Italus rex Siciliae ad eam partem venit in qua | 1.533.1 |
| regnavit Turnus, quam a suo nomine appellavit Italiam: unde est | |
| "fines super usque Sicanos" non usque ad Siciliam; nec enim | |
| poterat fieri; sed usque ad ea loca, quae tenuerunt Sicani, id est | |
| Siculi a Sicano, Itali fratre. {⁴³alii Italiam a bubus quibus est Italia | 5 |
| fertilis, quia Graeci boves ἰταλοὺς, nos vitulos dicimus; alii a rege | |
| Ligurum Italo; alii ab advena Molossio; alii a Corcyreo; alii a Ve- | |
| neris filio, rege Lucanorum; alii a quodam augure, qui cum Siculis | |
| in haec loca venerit †quamque his regionem inauguraverit; plures† | |
| atare tenari nepote desatura Minois, regis Cretensium, filia Italiam | 10 |
| dictam.}⁴³ |