| svnt et mea contra fata mihi hoc falsum est quod | 9.134.1 |
| dicit Turnus. sed in arte rhetorica tunc nobis conceditur uti men- | |
| dacio, cum redarguere nullus potest, ut hoc loco est: quis enim | |
| vere potest scire, Turno data sint, necne, responsa? {⁴³sane}⁴³ quia scit | |
| falsum esse quod dixit, argumentis probare dicta contendit, dicens | 5 |
| esse sceleratam gentem, raptam sibi coniugem: in quo facto utitur | |
| Graecorum exemplo, qui rapta Helena gentem delevere Troianam. |