| cvm svbito {⁴³si 'subito fluctu', nomen est, si per se 'subito', | 1.535.1 |
| adverbium.}⁴³ cvm svbito adsvrgens flvctv nimbosvs orion | |
| Oenopion rex cum liberos non haberet, a Iove Neptuno Mercurioque, | |
| {⁴³vel ut quidam tradunt, non Neptuno, sed Marte,}⁴³ quos hospitio susce- | |
| perat, hortantibus, ut ab his aliquid postularet, petiit, ut sibi con- | 5 |
| cederent liberos. illi intra corium immolati sibi bovis urina facta | |
| praeceperunt, ut obrutum terra conpletis maternis mensibus solve- | |
| retur. quo facto inventus est puer, cui nomen ab urina inpositum | |
| est, ut Οὐρίων diceretur, quod Dorica lingua commutatum est, ut | |
| ου diphthongus in ω converteretur. quod autem plerumque prima | 10 |
| syllaba brevis invenitur, ut hoc loco, cum sit naturaliter longa, | |
| Graecae rationis est; nam detractio fit υ litterae et ο remanet bre- | |
| vis, quo modo "οὔρεά τε σκιόεντα" pro ὄρεα, ποίησον pro πόησον. | |
| et hoc, quia aut ω est naturaliter longa, aut ου diphthongus; cete- | |
| rum si sit in proprio nomine dichronos, ut omnes Latinae sunt, | 15 |
| propriorum nominum abutemur licentia, ut in artibus lectum est. | |
| Orion ergo postea venator factus, {⁴³velut trium parentum viribus fisus,}⁴³ | |
| dum vellet cum Diana concumbere, ut Horatius dicit, eius sagittis | |
| occisus est, ut Lucanus, inmisso scorpione periit, et deorum mise- | |
| ratione relatus in sidera signum famosum tempestatibus fecit. veri | 20 |
| similius autem est a scorpione interemptum, quo oriente occidit, | |
| {⁴³quia et scorpionem tamquam ultorem pudicitiae Diana inter sidera | |
| collocavit: cuius chelae amputatae aliud signum fecerunt; nam ipsae | |
| sunt libra}⁴³. sane {⁴³ipse Orion}⁴³ magnitudine sua multis oritur diebus, | |
| et ideo eius etiam apud peritos est incerta tempestas: unde dictum | 25 |
| est 'cum subito adsurgens' ad excusationem non praevisae tempe- | |
| statis. et multi superfluo quaerunt, cur ortus commemoretur Orionis, | |
| cum sit inmissa a Iunone tempestas. sed Ilioneus ista non novit | |
| quae a poeta supra dicta sunt, per musam, ut diximus, cognita. | |
| et constat numina nisi inventa occasione nocere non posse: quod in | 30 |
| omni suo opere Vergilius diligenter observat. {⁴³bene autem 'nimbo- | |
| sus', qui et ortu suo et occasu tempestates conmovet, sicut ait Hora- | |
| tius "qua tristis Orion cadit"; et quia hoc signum ibi est, ubi Hyades | |
| circa frontem Tauri.}⁴³ |