| dine hvnc ardorem mentibvs addvnt evryale an s. | 9.182.1 |
| c. d. f. d. c. apud Plotinum philosophum et alios quaeritur, utrum | |
| mentis nostrae acies per se ad cupiditates et consilia moveatur, an | |
| inpulsu alicuius numinis? et primo dixerunt, mentes humanas mo- | |
| veri sua sponte; deprehenderunt tamen ad omnia honesta inpelli | 5 |
| nos genio et numine quodam familiari, quod nobis nascentibus datur, | |
| prava vero nostra mente nos cupere et desiderare: nec enim potest | |
| fieri ut prava numinum voluntate cupiamus, quibus nihil malum | |
| constat placere. unde nunc hic ortus est sensus: hoc enim dicit | |
| Nisus: o Euryale, dine nostris mentibus cupiditates iniciunt et desi- | 10 |
| deria, an deus fit ipsa mentis cupiditas? mentibvs {⁴³vero}⁴³ addvnt | |
| bene {⁴³dixit}⁴³ 'addunt': nam animus sui natura prudens est, sed ei | |
| additur ut aliquid inpatienter desideret. {⁴³non nulli tamen inter cupi- | |
| ditatem et cupidinem hanc differentiam esse volunt, ut masculino genere | |
| Cupidinem deum ipsum, id est τὸν Ἔρωτα significemus, feminino cupi- | 15 |
| ditatem: quamvis hoc auctores plerumque confundunt.}⁴³ |