| hospitio prohibemvr harenae ut alibi "litusque roga- | 1.540.1 |
| mus"; occupantis est enim possessio litoris. unde ostenduntur cru- | |
| deles qui etiam a communibus prohibeant. {⁴³hospitio prohibemvr | |
| harenae ut alibi "litusque rogamus innocuum". litus enim iure | |
| gentium commune omnibus fuit et occupantis solebat eius esse possessio. | 5 |
| Cicero in Rosciana "nam quid est tam commune, quam spiritus | |
| vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?" unde | |
| ostenduntur crudeles qui etiam a communibus prohibeant.}⁴³ |