| at sperate deos abusive 'timete', ut alibi "hunc ego | 1.543.1 |
| si potui tantum sperare dolorem", cum speremus bona, timea- | |
| mus adversa. {⁴³veteres tamen sperare dicebant deorum auxilia spectare. | |
| Plautus in milite "deos sperabo, teque postremo tamen", in Casina | |
| "diis sum fretus, deos speravimus". sane opportune post blanda | 5 |
| principia ista ponuntur; prodest enim nonnumquam subtiliter obiurgare | |
| quem roges.}⁴³ memores fandi atqve nefandi iusti et iniusti. et | |
| bene 'memores', quia etiamsi non statim puniant crimina, sunt | |
| tamen memores, ut Horatius "raro antecedentem scelestum | |
| deseruit pede poena claudo". {⁴³et dicendo 'fandi atque nefandi' | 10 |
| significat 'prout meriti fueritis'.}⁴³ |