excipit ascanivs id est subsequitur: et a poeta dictum 9.256.1
est. {⁴³per magnos nise penates hoc est quod ait "penatibus
et magnis dis", id est quos Aeneas secum advexerat; nam ideo ait
'Assaracique larem', id est familiae nostrae vel generis proprium, vel
quos nos Troiani praecipue colimus, de quibus ait "Phry- 5
giique penates, quos mecum a Troia mediis ex ignibus urbis
extuleram". qui tamen dii qui sint, a diversis varie traditur, sicut
supra dictum est.}⁴³